Vulgata Latina

Exodus 3:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.

2.  Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.

3.  Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.