Vulgata Latina

Exodus 28:13-31 Vulgata Latina (VULG)

13.  Facies et uncinos ex auro,

14.  et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15.  Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16.  Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17.  Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18.  in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19.  in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20.  in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21.  Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22.  Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23.  et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24.  catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25.  et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26.  Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27.  Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28.  et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29.  Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30.  Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31.  Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,