Vulgata Latina

Exodus 28:1-17 Vulgata Latina (VULG)

1.  Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2.  Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3.  Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4.  Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5.  Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6.  Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7.  Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8.  Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9.  Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10.  sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11.  Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12.  et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13.  Facies et uncinos ex auro,

14.  et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15.  Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16.  Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17.  Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :