Vulgata Latina

Exodus 27:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8.  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.

9.  Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.

10.  Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11.  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12.  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13.  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14.  In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :