Vulgata Latina

Exodus 27:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.

11.  Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.

12.  In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.

13.  In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.

14.  In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :

15.  et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.

16.  In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.