Vulgata Latina

Exodus 27:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.

2.  Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.

3.  Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.

4.  Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.

5.  Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.

6.  Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :

7.  et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.

8.  Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.