Vulgata Latina

Exodus 26:17-29 Vulgata Latina (VULG)

17.  In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur : atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.

18.  Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.

19.  Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.

20.  In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,

21.  quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.

22.  Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,

23.  et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.

24.  Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.

25.  Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.

26.  Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,

27.  et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :

28.  qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.

29.  Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.