Vulgata Latina

Exodus 26:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.

2.  Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.

3.  Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.

4.  Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.

5.  Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.

6.  Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.

7.  Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.