Vulgata Latina

Exodus 25:8-17 Vulgata Latina (VULG)

8.  Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9.  juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.Sicque facietis illud :

10.  arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11.  Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :

12.  et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13.  Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.

14.  Inducesque per circulos qui sunt in arcæ lateribus, ut portetur in eis :

15.  qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.

16.  Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.

17.  Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.