Vulgata Latina

Exodus 25:37-40 Vulgata Latina (VULG)

37.  Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.

38.  Emunctoria quoque, et ubi quæ emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.

39.  Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.

40.  Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.