Vulgata Latina

Exodus 25:22-37 Vulgata Latina (VULG)

22.  Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël.

23.  Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.

24.  Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,

25.  et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.

26.  Quatuor quoque circulos aureos præparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensæ per singulos pedes.

27.  Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.

28.  Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.

29.  Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.

30.  Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.

31.  Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphærulas, ac lilia ex ipso procedentia.

32.  Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.

33.  Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphærulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphærulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :

34.  in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphærulæque per singulos, et lilia.

35.  Sphærulæ sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.

36.  Et sphærulæ igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.

37.  Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.