Vulgata Latina

Exodus 25:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2.  Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.

3.  Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs,

4.  hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,

5.  et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :

6.  oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :

7.  lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.

8.  Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :

9.  juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus.Sicque facietis illud :

10.  arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.