Vulgata Latina

Exodus 21:1-17 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc sunt judicia quæ propones eis.

2.  Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.

3.  Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.

4.  Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.

5.  Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :

6.  offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.

7.  Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8.  Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.

9.  Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10.  Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

11.  Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.

12.  Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

13.  Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.

14.  Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

15.  Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

16.  Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.

17.  Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.