Vulgata Latina

Exodus 20:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Non habebis deos alienos coram me.

4.  Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.

5.  Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :

6.  et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.

7.  Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

8.  Memento ut diem sabbati sanctifices.

9.  Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.