Vulgata Latina

Exodus 17:10-14 Vulgata Latina (VULG)

10.  Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.

11.  Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.

12.  Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.

13.  Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.

14.  Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub cælo.