Vulgata Latina

Exodus 15:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.

6.  Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7.  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8.  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9.  Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10.  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11.  Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12.  Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13.  Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14.  Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15.  Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16.  Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17.  Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ.

18.  Dominus regnabit in æternum et ultra.