Vulgata Latina

Exodus 15:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.

2.  Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.

3.  Dominus quasi vir pugnator,Omnipotens nomen ejus,

4.  currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5.  Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.

6.  Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7.  Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam.

8.  Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9.  Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10.  Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11.  Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?