Vulgata Latina

Exodus 12:32-48 Vulgata Latina (VULG)

32.  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33.  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.

34.  Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.

35.  Feceruntque filii Israël sicut præceperat Moyses : et petierunt ab Ægyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

36.  Dominus autem dedit gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Ægyptios.

37.  Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.

38.  Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.

39.  Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat præparare.

40.  Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

41.  Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti.

42.  Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Ægypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.

43.  Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Hæc est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.

44.  Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.

45.  Advena et mercenarius non edent ex eo.

46.  In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.

47.  Omnis cœtus filiorum Israël faciet illud.

48.  Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terræ : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.