Vulgata Latina

Exodus 12:23-33 Vulgata Latina (VULG)

23.  Transibit enim Dominus percutiens Ægyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et lædere.

24.  Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in æternum.

25.  Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis cæremonias istas.

26.  Et cum dixerint vobis filii vestri : Quæ est ista religio ?

27.  Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Ægypto, percutiens Ægyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.

28.  Et egressi filii Israël fecerunt sicut præceperat Dominus Moysi et Aaron.

29.  Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.

30.  Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Ægyptus : et ortus est clamor magnus in Ægypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

31.  Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.

32.  Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.

33.  Urgebantque Ægyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.