Vulgata Latina

Exodus 12:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti :

2.  Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.

3.  Loquimini ad universum cœtum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.

4.  Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suæ, juxta numerum animarum quæ sufficere possunt ad esum agni.

5.  Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et hædum.

6.  Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.

7.  Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.

8.  Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.

9.  Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.

10.  Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.