Vulgata Latina

Exodus 1:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5.  Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6.  Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7.  filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8.  Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.

9.  Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.

10.  Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.