Vulgata Latina

Exodus 1:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :

2.  Ruben, Simeon, Levi, Judas,

3.  Issachar, Zabulon et Benjamin,

4.  Dan et Nephthali, Gad et Aser.

5.  Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.

6.  Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,

7.  filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.

8.  Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.