Vulgata Latina

Deuteronomium 5:25-32 Vulgata Latina (VULG)

25.  Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26.  Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?

27.  Tu magis accede : et audi cuncta quæ dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

28.  Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quæ locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.

29.  Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?

30.  Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.

31.  Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia : quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

32.  Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :