Vulgata Latina

Deuteronomium 4:33-36 Vulgata Latina (VULG)

33.  ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :

34.  si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis :

35.  ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius præter eum.

36.  De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis :