Vulgata Latina

Deuteronomium 4:1-4 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et nunc, Israël, audi præcepta et judicia, quæ ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.

2.  Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quæ ego præcipio vobis.

3.  Oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.

4.  Vos autem qui adhæretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in præsentem diem.