Vulgata Latina

Deuteronomium 30:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.

15.  Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :

16.  ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac cæremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.

17.  Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :

18.  prædico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.

19.  Testes invoco hodie cælum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :