Vulgata Latina

Deuteronomium 10:15-22 Vulgata Latina (VULG)

15.  et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.

16.  Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :

17.  quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.

18.  Facit judicium pupillo et viduæ ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.

19.  Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti.

20.  Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.

21.  Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.

22.  In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli.