Vulgata Latina

4 Regum 15:23-31 Vulgata Latina (VULG)

23.  et nunc, dominator cælorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,

24.  ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.

25.  Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.

26.  Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt :

27.  manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, præsentia Dei magnifice delectati.

28.  Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.

29.  Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.

30.  Præcepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.

31.  Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.