Vulgata Latina

4 Regum 11:30-38 Vulgata Latina (VULG)

30.  His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,

31.  ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.

32.  Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.

33.  Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.

34.  Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.

35.  De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.

36.  De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.

37.  Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.

38.  Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.