Vulgata Latina

4 Regum 11:24-37 Vulgata Latina (VULG)

24.  audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.

25.  Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.

26.  Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.

27.  Ad Judæos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judæorum, et ceteris Judæis salutem.

28.  Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.

29.  Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.

30.  His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,

31.  ut Judæi utantur cibis et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quæ per ignorantiam gesta sunt.

32.  Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.

33.  Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.

34.  Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judæorum salutem.

35.  De his quæ Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.

36.  De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.

37.  Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.