Vulgata Latina

4 Regum 11:12-24 Vulgata Latina (VULG)

12.  universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.

13.  Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos :

14.  promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.

15.  Annuit autem Machabæus precibus Lysiæ, in omnibus utilitati consulens : et quæcumque Machabæus scripsit Lysiæ de Judæis, ea rex concessit.

16.  Nam erant scriptæ Judæis epistolæ a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judæorum salutem.

17.  Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quæ per illos significabantur, implerem.

18.  Quæcumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quæ res permittebat, concessit.

19.  Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.

20.  De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.

21.  Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.

22.  Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiæ fratri salutem.

23.  Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,

24.  audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.