Vulgata Latina

4 Regum 10:30-38 Vulgata Latina (VULG)

30.  ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.

31.  Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.

32.  Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.

33.  Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor.

34.  At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.

35.  Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabæo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :

36.  sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.

37.  Per continuum autem biduum præsidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chæream et Apollophanem occiderunt.

38.  Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.