Vulgata Latina

2 Paralipomenon 1:10-21 Vulgata Latina (VULG)

10.  Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : hæc enim facientes, non peccabitis aliquando.

11.  Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.

12.  Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in præsenti veritate.

13.  Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :

14.  certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.

15.  Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.

16.  Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et præsentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.

17.  Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.

18.  Et hanc vocem nos audivimus de cælo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.

19.  Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :

20.  hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturæ propria interpretatione non fit.

21.  Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.