Vulgata Latina

2 Ad Thessalonicenses 3:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.

10.  Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.

11.  Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.

12.  Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.

13.  Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.

14.  Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :