Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 9:7-10 Vulgata Latina (VULG)

7.  Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.

8.  Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,

9.  sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in sæculum sæculi.

10.  Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum præstabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiæ vestræ :