Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 8:9-21 Vulgata Latina (VULG)

9.  Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.

10.  Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle cœpistis ab anno priore :

11.  nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.

12.  Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.

13.  Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex æqualitate.

14.  In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est :

15.  Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.

16.  Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,

17.  quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.

18.  Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :

19.  non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :

20.  devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis.

21.  Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.