Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 7:14-16 Vulgata Latina (VULG)

14.  et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quæ fuit ad Titum, veritas facta est,

15.  et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.

16.  Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.