Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 7:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

2.  Capite nos. Neminem læsimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.

3.  Non ad condemnationem vestram dico : prædiximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.

4.  Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.

5.  Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnæ, intus timores.

6.  Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.