Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 4:9-12 Vulgata Latina (VULG)

9.  persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :

10.  semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

11.  Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

12.  Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.