Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 4:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :

4.  in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.

5.  Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :

6.  quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

7.  Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

8.  In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :

9.  persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :

10.  semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.

11.  Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.

12.  Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.