Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 4:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,

2.  sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.

3.  Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :

4.  in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.

5.  Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :

6.  quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu.

7.  Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.

8.  In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :

9.  persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :

10.  semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.