Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 2:4-11 Vulgata Latina (VULG)

4.  Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

5.  Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

6.  Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :

7.  ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.

8.  Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.

9.  Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.

10.  Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,

11.  ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.