Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 2:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.

2.  Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me lætificet, nisi qui contristatur ex me ?

3.  Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.

4.  Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.

5.  Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.

6.  Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio hæc, quæ fit a pluribus :

7.  ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.