Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 13:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.

2.  Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.

3.  An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?

4.  Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.

5.  Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.

6.  Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.