Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 11:17-33 Vulgata Latina (VULG)

17.  quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.

18.  Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.

19.  Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.

20.  Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.

21.  Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :

22.  Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.

23.  Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.

24.  A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.

25.  Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

26.  in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :

27.  in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,

28.  præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.

29.  Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?

30.  Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.

31.  Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.

32.  Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :

33.  et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.