Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 11:1-13 Vulgata Latina (VULG)

1.  Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :

2.  æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.

3.  Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.

4.  Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.

5.  Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

6.  Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.

7.  Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?

8.  Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.

9.  Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.

10.  Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.

11.  Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.

12.  Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.

13.  Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.