Vulgata Latina

2 Ad Corinthios 1:16-23 Vulgata Latina (VULG)

16.  et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam.

17.  Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?

18.  Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.

19.  Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.

20.  Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.

21.  Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :

22.  qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.

23.  Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.