Vulgata Latina

1 Paralipomenon 5:7-14 Vulgata Latina (VULG)

7.  omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

8.  Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret :

9.  cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.

10.  Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.

11.  Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

12.  Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.

13.  Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.

14.  Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.