Vulgata Latina

1 Paralipomenon 5:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator :

2.  pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :

3.  neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

4.  Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.

5.  Similiter adolescentes subditi estote senioribus.Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

6.  Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :

7.  omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.