Vulgata Latina

1 Paralipomenon 3:7-17 Vulgata Latina (VULG)

7.  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ : ut non impediantur orationes vestræ.

8.  In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :

9.  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis.

10.  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

11.  Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :

12.  quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.

13.  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis ?

14.  Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.

15.  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.

16.  Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.

17.  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.